TYBILENUS

TYBILENUS
TYBILENUS
Saxonibus antiquis idem, qui Slavis Zeerneboch, de quo sic Helmoldus, Chronic. Slavor. l. 1. c. 53. Sub namine Deorum, boni scilicet atque mali, omnem prosperam Fortunam a bono Deo, adveram a malo dirigi profitentur. Ideo etiam malum Deum suâ linguâ Diabol sive Zeerneboch, i. e. nigrum Deum, appellant. Ubi Zeerneboch quidem sit a Slavis: at Diabol sine dubio est ex Diabolus; ut a Christianis acceperint hoc vocabulum: nisi forre de Diabolo ex gloslemate in textum irrepsit. Tybilenum autem antiquis Saxonibus, eundem fuisle cum Slavorum Zeerneboch, notat Fabriaius, Origin. Saxonic. l. 1. imo, ut ait, hodieque sic malum Damonem nuncupant. Itaque nihil fortasle mutandum, apud Tertullian. Apologet. c. 24. ubi in multis codicibus est: Unicuique provinciae et civitati suus est Deus, ut Syriae Astarte; Arabiae Disares; ut Norico Tibilenus; ut Africae, Caelestis; ut Mauritaniae Reguli sui: Quem tamen locum alii censent corruptum, ut Nicol. Loensis Epiphyllid. l. 5. c. 15. qui pro Tibilenus corrigit, Dius Belenus: Pithoeus autem, Subseciv. l. 1. c. 4. simpliciter legit, Norici Belenus; quod Vossio magis placet. Interim veretur idem, ne deceptus sit Fabricius, de quo modo, ac vox Germ. Tisel, quâ malum Daemonem indigitant, non ex Tibilenus sit, sed ex Diabolus. Vide eum, de orig. et progr. Idolol.
l. 1. c. 38.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • ZEERNEBOCH — i. e. niger Deus, a Slavis olim cultus. Helmoldus, Chronic. Slavor. c. 53. Sub nomine Deorum, boni scilicet atque mali, emnem prosperam fortunam a bono adversam a malo, dirigi profitentur. Ideo etiam malum Deum suâ linguâ Diabol, sive Zeerneboch …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”